Hľadaný výraz: Jn 7,40-52, Preklad: Latinský - Nova Vulgata, Počet výsledkov: 1
40 Ex illa ergo turba, cum audissent hos sermones, dicebant: “ Hic est vere propheta! ”; 41 alii dicebant: “ Hic est Christus! ”; quidam autem dicebant: “ Numquid a Galilaea Christus venit? 42 Nonne Scriptura dixit: “Ex semine David et de Bethlehem castello, ubi erat David, venit Christus”? ”. 43 Dissensio itaque facta est in turba propter eum. 44 Quidam autem ex ipsis volebant apprehendere eum, sed nemo misit super illum manus. 45 Venerunt ergo ministri ad pontifices et pharisaeos; et dixerunt eis illi: “ Quare non adduxistis eum? ”. 46 Responderunt ministri: “ Numquam sic locutus est homo ”. 47 Responderunt ergo eis pharisaei: “ Numquid et vos seducti estis? 48 Numquid aliquis ex principibus credidit in eum aut ex pharisaeis? 49 Sed turba haec, quae non novit legem, maledicti sunt! ”. 50 Dicit Nicodemus ad eos, ille qui venit ad eum antea, qui unus erat ex ipsis: 51 “ Numquid lex nostra iudicat hominem, nisi audierit ab ipso prius et cognoverit quid faciat? ”. 52 Responderunt et dixerunt ei: “ Numquid et tu ex Galilaea es? Scrutare et vide quia propheta a Galilaea non surgit! ”.

1

mail   print   facebook   twitter